Proverbs
- parabolae Salomonis filii David regis Israhel
- ad sciendam sapientiam et disciplinam
- ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam
eruditionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem
- ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et
intellectus
- audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula
possidebit
- animadvertet parabolam et interpretationem verba
sapientium et enigmata eorum
- timor Domini principium scientiae sapientiam atque
doctrinam stulti despiciunt
- audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem
matris tuae
- ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo
- fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas
- si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus
tendiculas contra insontem frustra
- degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum
quasi descendentem in lacum
- omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos
nostras spoliis
- sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum
- fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis
eorum
- pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut
effundant sanguinem
- frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum
- ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur
fraudes contra animas suas
- sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt
- sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam
- in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis
profert verba sua dicens
- usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae
sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam
- convertimini ad correptionem meam en proferam vobis
spiritum meum et ostendam verba mea
- quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit
qui aspiceret
- despexistis omne consilium meum et increpationes meas
neglexistis
- ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum
vobis quod timebatis advenerit
- cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi
tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia
- tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non
invenient me
- eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini
non susceperint
- nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae
correptioni meae
- comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis
saturabuntur
- aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas
stultorum perdet illos
- qui autem me audierit absque terrore requiescet et
abundantia perfruetur malorum timore sublato
- fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea
absconderis penes te
- ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad
noscendam prudentiam
- si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum
prudentiae
- si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros
effoderis illam
- tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies
- quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et
prudentia
- custodiet rectorum salutem et proteget gradientes
simpliciter
- servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens
- tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et
omnem semitam bonam
- si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae
placuerit
- consilium custodiet te prudentia servabit te
- ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur
- qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias
tenebrosas
- qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus
pessimis
- quorum viae perversae et infames gressus eorum
- ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit
sermones suos
- et relinquit ducem pubertatis suae
- et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem
domus eius et ad impios semitae ipsius
- omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec
adprehendent semitas vitae
- ut ambules in via bona et calles iustorum custodias
- qui enim recti sunt habitabunt in terra et simplices
permanebunt in ea
- impii vero de terra perdentur et qui inique agunt
auferentur ex ea
- fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea
custodiat cor tuum
- longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem adponent
tibi
- misericordia et veritas non te deserant circumda eas
gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui
- et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et
hominibus
- habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris
prudentiae tuae
- in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus
tuos
- ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a
malo
- sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum
tuorum
- honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium
frugum tuarum
- et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia
redundabunt
- disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab
eo corriperis
- quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in
filio conplacet sibi
- beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit
prudentia
- melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro
primo fructus eius
- pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur
huic non valent conparari
- longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius
divitiae et gloria
- viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae
- lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui
tenuerit eam beatus
- Dominus sapientia fundavit terram stabilivit caelos
prudentia
- sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore
concrescunt
- fili mi ne effluant haec ab oculis tuis custodi legem
atque consilium
- et erit vita animae tuae et gratia faucibus tuis
- tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non
inpinget
- si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus
tuus
- ne paveas repentino terrore et inruentes tibi potentias
impiorum
- Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum
ne capiaris
- noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse
benefac
- ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi
cum statim possis dare
- ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat
fiduciam
- ne contendas adversus hominem frustra cum ipse tibi nihil
mali fecerit
- ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris vias eius
- quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum
simplicibus sermocinatio eius
- egestas a Domino in domo impii habitacula autem iustorum
benedicentur
- inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam
- gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio
ignominia
- audite filii disciplinam patris et adtendite ut sciatis
prudentiam
- donum bonum tribuam vobis legem meam ne derelinquatis
- nam et ego filius fui patris mei tenellus et unigenitus
coram matre mea
- et docebat me atque dicebat suscipiat verba mea cor tuum
custodi praecepta mea et vives
- posside sapientiam posside prudentiam ne obliviscaris
neque declines a verbis oris mei
- ne dimittas eam et custodiet te dilige eam et servabit te
- principium sapientiae posside sapientiam et in omni
possessione tua adquire prudentiam
- arripe illam et exaltabit te glorificaberis ab ea cum eam
fueris amplexatus
- dabit capiti tuo augmenta gratiarum et corona inclita
proteget te
- audi fili mi et suscipe verba mea ut multiplicentur tibi
anni vitae
- viam sapientiae monstravi tibi duxi te per semitas
aequitatis
- quas cum ingressus fueris non artabuntur gressus tui et
currens non habebis offendiculum
- tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa
est vita tua
- ne delecteris semitis impiorum nec tibi placeat malorum
via
- fuge ab ea ne transeas per illam declina et desere eam
- non enim dormiunt nisi malefecerint et rapitur somnus ab
eis nisi subplantaverint
- comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt
- iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et
crescit usque ad perfectam diem
- via impiorum tenebrosa nesciunt ubi corruant
- fili mi ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina
aurem tuam
- ne recedant ab oculis tuis custodi ea in medio cordis tui
- vita enim sunt invenientibus ea et universae carni
sanitas
- omni custodia serva cor tuum quia ex ipso vita procedit
- remove a te os pravum et detrahentia labia sint procul a
te
- oculi tui recta videant et palpebrae tuae praecedant
gressus tuos
- dirige semitam pedibus tuis et omnes viae tuae
stabilientur
- ne declines ad dexteram et ad sinistram averte pedem tuum
a malo
- fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina
aurem tuam
- ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua
conservent
- favus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo
guttur eius
- novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta
quasi gladius biceps
- pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus
illius penetrant
- per semitam vitae non ambulat vagi sunt gressus eius et
investigabiles
- nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei
- longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus
eius
- ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli
- ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui
sint in domo aliena
- et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et
corpus tuum et dicas
- cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non
adquievit cor meum
- nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi
aurem meam
- paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae
- bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui
- deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas
divide
- habeto eas solus nec sint alieni participes tui
- sit vena tua benedicta et laetare cum muliere
adulescentiae tuae
- cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius
inebrient te omni tempore in amore illius delectare iugiter
- quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu
alterius
- respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius
considerat
- iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum
suorum constringitur
- ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine
stultitiae suae decipietur
- fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud
extraneum manum tuam
- inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis
sermonibus
- fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia
incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum
- ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae
- eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis
aucupis
- vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce
sapientiam
- quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem
- parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod
comedat
- usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo
- paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres
manus ut dormias
- et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi
vir armatus
- homo apostata vir inutilis graditur ore perverso
- annuit oculis terit pede digito loquitur
- pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia
seminat
- huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur
nec habebit ultra medicinam
- sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima
eius
- oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes
innoxium sanguinem
- cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad
currendum in malum
- proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat
inter fratres discordias
- conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas
legem matris tuae
- liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo
- cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant
te et evigilans loquere cum eis
- quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae
increpatio disciplinae
- ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua
extraneae
- non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris
nutibus illius
- pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri
pretiosam animam capit
- numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut
vestimenta illius non ardeant
- aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius
- sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit
mundus cum tetigerit eam
- non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur
enim ut esurientem impleat animam
- deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam
domus suae tradet
- qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet
animam suam
- turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium
illius non delebitur
- quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae
- nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro
redemptione dona plurima
- fili mi custodi sermones meos et praecepta mea reconde
tibi
- serva mandata mea et vives et legem meam quasi pupillam
oculi tui
- liga eam in digitis tuis scribe illam in tabulis cordis
tui
- dic sapientiae soror mea es et prudentiam voca amicam tuam
- ut custodiat te a muliere extranea et ab aliena quae verba
sua dulcia facit
- de fenestra enim domus meae per cancellos prospexi
- et video parvulos considero vecordem iuvenem
- qui transit in platea iuxta angulum et propter viam domus
illius graditur
- in obscuro advesperascente die in noctis tenebris et
caligine
- et ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio praeparata
ad capiendas animas garrula et vaga
- quietis inpatiens nec valens in domo consistere pedibus
suis
- nunc foris nunc in plateis nunc iuxta angulos insidians
- adprehensumque deosculatur iuvenem et procaci vultu
blanditur dicens
- victimas pro salute debui hodie reddidi vota mea
- idcirco egressa sum in occursum tuum desiderans te videre
et repperi
- intexui funibus lectum meum stravi tapetibus pictis ex
Aegypto
- aspersi cubile meum murra et aloe et cinnamomo
- veni inebriemur uberibus donec inlucescat dies et fruamur
cupitis amplexibus
- non est enim vir in domo sua abiit via longissima
- sacculum pecuniae secum tulit in die plenae lunae
reversurus est domum suam
- inretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum
protraxit illum
- statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam et quasi
agnus lasciviens et ignorans quod ad vincula stultus trahatur
- donec transfigat sagitta iecur eius velut si avis
festinet ad laqueum et nescit quia de periculo animae illius agitur
- nunc ergo fili audi me et adtende verba oris mei
- ne abstrahatur in viis illius mens tua neque decipiaris
semitis eius
- multos enim vulneratos deiecit et fortissimi quique
interfecti sunt ab ea
- viae inferi domus eius penetrantes interiora mortis
- numquid non sapientia clamitat et prudentia dat vocem suam
- in summis excelsisque verticibus super viam in mediis
semitis stans
- iuxta portas civitatis in ipsis foribus loquitur dicens
- o viri ad vos clamito et vox mea ad filios hominum
- intellegite parvuli astutiam et insipientes animadvertite
- audite quoniam de rebus magnis locutura sum et aperientur
labia mea ut recta praedicent
- veritatem meditabitur guttur meum et labia mea
detestabuntur impium
- iusti sunt omnes sermones mei non est in eis pravum quid
neque perversum
- recti sunt intellegentibus et aequi invenientibus
scientiam
- accipite disciplinam meam et non pecuniam doctrinam magis
quam aurum eligite
- melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis et omne
desiderabile ei non potest conparari
- ego sapientia habito in consilio et eruditis intersum
cogitationibus
- timor Domini odit malum arrogantiam et superbiam et viam
pravam et os bilingue detestor
- meum est consilium et aequitas mea prudentia mea est
fortitudo
- per me reges regnant et legum conditores iusta decernunt
- per me principes imperant et potentes decernunt iustitiam
- ego diligentes me diligo et qui mane vigilant ad me
invenient me
- mecum sunt divitiae et gloria opes superbae et iustitia
- melior est fructus meus auro et pretioso lapide et
genimina mea argento electo
- in viis iustitiae ambulo in medio semitarum iudicii
- ut ditem diligentes me et thesauros eorum repleam
- Dominus possedit me initium viarum suarum antequam
quicquam faceret a principio
- ab aeterno ordita sum et ex antiquis antequam terra
fieret
- necdum erant abyssi et ego iam concepta eram necdum
fontes aquarum eruperant
- necdum montes gravi mole constiterant ante colles ego
parturiebar
- adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis
terrae
- quando praeparabat caelos aderam quando certa lege et
gyro vallabat abyssos
- quando aethera firmabat sursum et librabat fontes aquarum
- quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat
aquis ne transirent fines suos quando adpendebat fundamenta terrae
- cum eo eram cuncta conponens et delectabar per singulos
dies ludens coram eo omni tempore
- ludens in orbe terrarum et deliciae meae esse cum filiis
hominum
- nunc ergo filii audite me beati qui custodiunt vias meas
- audite disciplinam et estote sapientes et nolite abicere
eam
- beatus homo qui audit me qui vigilat ad fores meas
cotidie et observat ad postes ostii mei
- qui me invenerit inveniet vitam et hauriet salutem a
Domino
- qui autem in me peccaverit laedet animam suam omnes qui
me oderunt diligunt mortem
- sapientia aedificavit sibi domum excidit columnas septem
- immolavit victimas suas miscuit vinum et proposuit mensam
suam
- misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia
civitatis
- si quis est parvulus veniat ad me et insipientibus locuta
est
- venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui
vobis
- relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias
prudentiae
- qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui
arguit impium generat maculam sibi
- noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et
diliget te
- da sapienti et addetur ei sapientia doce iustum et
festinabit accipere
- principium sapientiae timor Domini et scientia sanctorum
prudentia
- per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur tibi
anni vitae
- si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus
portabis malum
- mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil
omnino sciens
- sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis
loco
- ut vocaret transeuntes viam et pergentes itinere suo
- quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est
- aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus
suavior
- et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis
inferni convivae eius
- parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem
filius vero stultus maestitia est matris suae
- non proderunt thesauri impietatis iustitia vero liberabit
a morte
- non adfliget Dominus fame animam iusti et insidias
impiorum subvertet
- egestatem operata est manus remissa manus autem fortium
divitias parat
- qui congregat in messe filius sapiens est qui autem
stertit aestate filius confusionis
- benedictio super caput iusti os autem impiorum operit
iniquitatem
- memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet
- sapiens corde praecepta suscipiet stultus caeditur labiis
- qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem
depravat vias suas manifestus erit
- qui annuit oculo dabit dolorem stultus labiis
verberabitur
- vena vitae os iusti et os impiorum operiet iniquitatem
- odium suscitat rixas et universa delicta operit caritas
- in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in
dorso eius qui indiget corde
- sapientes abscondunt scientiam os autem stulti
confusioni proximum est
- substantia divitis urbs fortitudinis eius pavor pauperum
egestas eorum
- opus iusti ad vitam fructus impii ad peccatum
- via vitae custodienti disciplinam qui autem
increpationes relinquit errat
- abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam
insipiens est
- in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur
labia sua prudentissimus est
- argentum electum lingua iusti cor impiorum pro nihilo
- labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in
cordis egestate morientur
- benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei
adflictio
- quasi per risum stultus operatur scelus sapientia autem
est viro prudentia
- quod timet impius veniet super eum desiderium suum
iustis dabitur
- quasi tempestas transiens non erit impius iustus autem
quasi fundamentum sempiternum
- sicut acetum dentibus et fumus oculis sic piger his qui
miserunt eum
- timor Domini adponet dies et anni impiorum breviabuntur
- expectatio iustorum laetitia spes autem impiorum peribit
- fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui
operantur malum
- iustus in aeternum non commovebitur impii autem non
habitabunt in terram
- os iusti parturiet sapientiam lingua pravorum peribit
- labia iusti considerant placita et os impiorum perversa
- statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus aequum
voluntas eius
- ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem
humilitas ibi et sapientia
- simplicitas iustorum diriget eos et subplantatio
perversorum vastabit illos
- non proderunt divitiae in die ultionis iustitia autem
liberabit a morte
- iustitia simplicis diriget viam eius et in impietate sua
corruet impius
- iustitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis
capientur iniqui
- mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio
sollicitorum peribit
- iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro
eo
- simulator ore decipit amicum suum iusti autem
liberabuntur scientia
- in bonis iustorum exultabit civitas et in perditione
impiorum erit laudatio
- benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore
impiorum subvertetur
- qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem
prudens tacebit
- qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem
fidelis est animi celat commissum
- ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi
multa consilia
- adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo qui autem
cavet laqueos securus erit
- mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt
divitias
- benefacit animae suae vir misericors qui autem crudelis
est et propinquos abicit
- impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam
merces fidelis
- clementia praeparat vitam et sectatio malorum mortem
- abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his
qui simpliciter ambulant
- manus in manu non erit innocens malus semen autem
iustorum salvabitur
- circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua
- desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum
furor
- alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non
sua et semper in egestate sunt
- anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse
quoque inebriabitur
- qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio
autem super caput vendentium
- bene consurgit diluculo qui quaerit bona qui autem
investigator malorum est opprimetur ab eis
- qui confidet in divitiis suis corruet iusti autem quasi
virens folium germinabunt
- qui conturbat domum suam possidebit ventos et qui
stultus est serviet sapienti
- fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas
sapiens est
- si iustus in terra recipit quanto magis impius et
peccator
- qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit
increpationes insipiens est
- qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit
cogitationibus suis impie agit
- non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non
commovebitur
- mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus
eius quae confusione res dignas gerit
- cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum
fraudulentia
- verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit
eos
- verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit
- doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est
patebit contemptui
- melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et
indigens pane
- novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem
impiorum crudelia
- qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem
sectatur otium stultissimus est
- desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem
iustorum proficiet
- propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet
autem iustus de angustia
- de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta
opera manuum suarum retribuetur ei
- via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est
audit consilia
- fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat
iniuriam callidus est
- qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem
mentitur testis est fraudulentus
- est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae
lingua autem sapientium sanitas est
- labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem
testis est repentinus concinnat linguam mendacii
- dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis
consilia sequitur eos gaudium
- non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii
autem replebuntur malo
- abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter
agunt placent ei
- homo versutus celat scientiam et cor insipientium
provocabit stultitiam
- manus fortium dominabitur quae autem remissa est
tributis serviet
- maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono
laetificabitur
- qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem
impiorum decipiet eos
- non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis
erit auri pretium
- in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad
mortem
- filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non
audit cum arguitur
- de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem
praevaricatorum iniqua
- qui custodit os suum custodit animam suam qui autem
inconsideratus est ad loquendum sentiet mala
- vult et non vult piger anima autem operantium
inpinguabitur
- verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et
confundetur
- iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato
subplantat
- est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum
in multis divitiis sit
- redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est
increpationem non sustinet
- lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum
extinguetur
- inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta
consilio reguntur sapientia
- substantia festinata minuetur quae autem paulatim
colligitur manu multiplicabitur
- spes quae differtur adfligit animam lignum vitae
desiderium veniens
- qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui
autem timet praeceptum in pace versabitur
- lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis
- doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum
vorago
- astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est
aperit stultitiam
- nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas
- egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui
autem adquiescit arguenti glorificabitur
- desiderium si conpleatur delectat animam detestantur
stulti eos qui fugiunt mala
- qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus
stultorum efficietur similis
- peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bona
- bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur
iusto substantia peccatoris
- multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur
absque iudicio
- qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem
diligit illum instanter erudit
- iustus comedit et replet animam suam venter autem
impiorum insaturabilis
- sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens
instructam quoque destruet manibus
- ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo
qui infami graditur via
- in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt
eos
- ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae
segetes ibi manifesta fortitudo bovis
- testis fidelis non mentietur profert mendacium testis
dolosus
- quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina
prudentium facilis
- vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae
- sapientia callidi est intellegere viam suam et
inprudentia stultorum errans
- stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia
- cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius
non miscebitur extraneus
- domus impiorum delebitur tabernacula iustorum
germinabunt
- est via quae videtur homini iusta novissima autem eius
deducunt ad mortem
- risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat
- viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus
- innocens credit omni verbo astutus considerat gressus
suos
- sapiens timet et declinat malum stultus transilit et
confidit
- inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus
est
- possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt
scientiam
- iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum
- etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum
multi
- qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur
pauperi beatus erit
- errant qui operantur malum misericordia et veritas
praeparant bona
- in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt
plurima frequenter egestas
- corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum
inprudentia
- liberat animas testis fidelis et profert mendacia
versipellis
- in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius
erit spes
- timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis
- in multitudine populi dignitas regis et in paucitate
plebis ignominia principis
- qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem
inpatiens exaltat stultitiam suam
- vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia
- qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat
autem eum qui miseretur pauperis
- in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in
morte sua
- in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos
quoque erudiet
- iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum
- acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius
inutilis sustinebit
- responsio mollis frangit iram sermo durus suscitat
furorem
- lingua sapientium ornat scientiam os fatuorum ebullit
stultitiam
- in omni loco oculi Domini contemplantur malos et bonos
- lingua placabilis lignum vitae quae inmoderata est
conteret spiritum
- stultus inridet disciplinam patris sui qui autem custodit
increpationes astutior fiet
- domus iusti plurima fortitudo et in fructibus impii
conturbatur
- labia sapientium disseminabunt scientiam cor stultorum
dissimile erit
- victimae impiorum abominabiles Domino vota iustorum
placabilia
- abominatio est Domino via impii qui sequitur iustitiam
diligetur ab eo
- doctrina mala deserenti viam qui increpationes odit
morietur
- infernus et perditio coram Domino quanto magis corda
filiorum hominum
- non amat pestilens eum qui se corripit nec ad sapientes
graditur
- cor gaudens exhilarat faciem in maerore animi deicitur
spiritus
- cor sapientis quaerit doctrinam et os stultorum pascetur
inperitia
- omnes dies pauperis mali secura mens quasi iuge
convivium
- melius est parum cum timore Domini quam thesauri magni
et insatiabiles
- melius est vocare ad holera cum caritate quam ad vitulum
saginatum cum odio
- vir iracundus provocat rixas qui patiens est mitigat
suscitatas
- iter pigrorum quasi sepes spinarum via iustorum absque
offendiculo
- filius sapiens laetificat patrem et stultus homo
despicit matrem suam
- stultitia gaudium stulto et vir prudens dirigit gressus
- dissipantur cogitationes ubi non est consilium ubi vero
plures sunt consiliarii confirmantur
- laetatur homo in sententia oris sui et sermo oportunus
est optimus
- semita vitae super eruditum ut declinet de inferno
novissimo
- domum superborum demolietur Dominus et firmos facit
terminos viduae
- abominatio Domini cogitationes malae et purus sermo
pulcherrimus
- conturbat domum suam qui sectatur avaritiam qui autem
odit munera vivet
- mens iusti meditatur oboedientiam os impiorum redundat
malis
- longe est Dominus ab impiis et orationes iustorum
exaudiet
- lux oculorum laetificat animam fama bona inpinguat ossa
- auris quae audit increpationes vitae in medio sapientium
commorabitur
- qui abicit disciplinam despicit animam suam qui
adquiescit increpationibus possessor est cordis
- timor Domini disciplina sapientiae et gloriam praecedit
humilitas
- hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam
- omnes viae hominum patent oculis eius spirituum
ponderator est Dominus
- revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae
- universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium
quoque ad diem malum
- abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum
fuerit non erit innocens
- misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore
Domini declinatur a malo
- cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius
convertet ad pacem
- melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum
iniquitate
- cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere
gressus eius
- divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius
- pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius
omnes lapides sacculi
- abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia
firmatur solium
- voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur
- indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit
eam
- in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi
imber serotinus
- posside sapientiam quia auro melior est et adquire
prudentiam quia pretiosior est argento
- semita iustorum declinat mala custos animae suae servat
viam suam
- contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur
spiritus
- melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia
cum superbis
- eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat
beatus est
- qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis
eloquio maiora percipiet
- fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum
fatuitas
- cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet
gratiam
- favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas
ossuum
- est via quae videtur homini recta et novissimum eius
ducit ad mortem
- anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum
- vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit
- homo perversus suscitat lites et verbosus separat
principes
- vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non
bonam
- qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua
perficit malum
- corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur
- melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo
expugnatore urbium
- sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur
- melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena
victimis cum iurgio
- servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter
fratres hereditatem dividet
- sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda
probat Dominus
- malus oboedit linguae iniquae et fallax obtemperat labiis
mendacibus
- qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in
ruina laetatur alterius non erit inpunitus
- corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres sui
- non decent stultum verba conposita nec principem labium
mentiens
- gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se
verterit prudenter intellegit
- qui celat delictum quaerit amicitias qui altero sermone
repetit separat foederatos
- plus proficit correptio apud prudentem quam centum
plagae apud stultum
- semper iurgia quaerit malus angelus autem crudelis
mittetur contra eum
- expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo
confidenti sibi in stultitia sua
- qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eius
- qui dimittit aquam caput est iurgiorum et antequam
patiatur contumeliam iudicium deserit
- et qui iustificat impium et qui condemnat iustum
abominabilis est uterque apud Dominum
- quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam
emere non possit
- omni tempore diligit qui amicus est et frater in
angustiis conprobatur
- homo stultus plaudet manibus cum spoponderit pro amico
suo
- qui meditatur discordiam diligit rixas et qui exaltat
ostium quaerit ruinam
- qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit
linguam incidet in malum
- natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in
fatuo laetabitur
- animus gaudens aetatem floridam facit spiritus tristis
exsiccat ossa
- munera de sinu impius accipit ut pervertat semitas
iudicii
- in facie prudentis lucet sapientia oculi stultorum in
finibus terrae
- ira patris filius stultus et dolor matris quae genuit
eum
- non est bonum damnum inferre iusto nec percutere
principem qui recta iudicat
- qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et
pretiosi spiritus vir eruditus
- stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur et si
conpresserit labia sua intellegens
- occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni
tempore erit exprobrabilis
- non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae
versantur in corde eius
- impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed
sequitur eum ignominia et obprobrium
- aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons
sapientiae
- accipere personam impii non est bonum ut declines a
veritate iudicii
- labia stulti inmiscunt se rixis et os eius iurgia
provocat
- os stulti contritio eius et labia illius ruina animae
eius
- verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque
ad interiora ventris
- qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua
opera dissipantis
- turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et
exaltabitur
- substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus
validus circumdans eum
- antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam
glorificetur humiliatur
- qui prius respondit quam audiat stultum se esse
demonstrat et confusione dignum
- spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum
vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere
- cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium
quaerit doctrinam
- donum hominis dilatat viam eius et ante principes
spatium ei facit
- iustus prior est accusator sui venit amicus eius et
investigavit eum
- contradictiones conprimit sors et inter potentes quoque
diiudicat
- frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma et
iudicia quasi vectes urbium
- de fructu oris viri replebitur venter eius et genimina
labiorum illius saturabunt eum
- mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent
fructus eius
- qui invenit mulierem invenit bonum et hauriet
iucunditatem a Domino
- cum obsecrationibus loquetur pauper et dives effabitur
rigide
- vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater
- melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam
torquens labia insipiens
- ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus
est pedibus offendit
- stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum
fervet animo suo
- divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii
quos habuit separantur
- testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur
non effugiet
- multi colunt personam potentis et amici sunt dona
tribuenti
- fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici
procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit
- qui autem possessor est mentis diligit animam suam et
custos prudentiae inveniet bona
- testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia
peribit
- non decent stultum deliciae nec servum dominari
principibus
- doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est
iniqua praetergredi
- sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros
super herbam ita hilaritas eius
- dolor patris filius stultus et tecta iugiter
perstillantia litigiosa mulier
- domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem
proprie uxor prudens
- pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet
- qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem
neglegit vias suas mortificabitur
- feneratur Domino qui miseretur pauperis et
vicissitudinem suam reddet ei
- erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem
eius ne ponas animam tuam
- qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit
aliud adponet
- audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in
novissimis tuis
- multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini
permanebit
- homo indigens misericors est et melior pauper quam vir
mendax
- timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur
absque visitatione pessimi
- abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum
adplicat eam
- pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem
corripueris sapientem intelleget disciplinam
- qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et
infelix
- non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones
scientiae
- testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat
iniquitatem
- parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes
stultorum corporibus
- luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his
delectatur non erit sapiens
- sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum
peccat in animam suam
- honor est homini qui separat se a contentionibus omnes
autem stulti miscentur contumeliis
- propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate
et non dabitur ei
- sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo
sapiens exhauriet illud
- multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem
quis inveniet
- iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se
filios derelinquet
- rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum
intuitu suo
- quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a
peccato
- pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile
est apud Deum
- ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta
sint opera eius
- aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit
utrumque
- noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos
tuos et saturare panibus
- malum est malum est dicit omnis emptor et cum recesserit
tunc gloriabitur
- est aurum et multitudo gemmarum vas autem pretiosum
labia scientiae
- tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et
pro extraneis aufer pignus ab eo
- suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os
eius calculo
- cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis
tractanda sunt bella
- ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et
dilatat labia sua ne commiscearis
- qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna
eius in mediis tenebris
- hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo
benedictione carebit
- ne dicas reddam malum expecta Dominum et liberabit te
- abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa
non est bona
- a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum
intellegere potest viam suam
- ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare
- dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem
- lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia
secreta ventris
- misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur
clementia thronus eius
- exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum
canities
- livor vulneris absterget mala et plagae in secretioribus
ventris
- sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini
quocumque voluerit inclinabit illud
- omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda
Dominus
- facere misericordiam et iudicium magis placent Domino
quam victimae
- exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum
peccatum
- cogitationes robusti semper in abundantia omnis autem
piger semper in egestate
- qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est et
inpingetur ad laqueos mortis
- rapinae impiorum detrahent eos quia noluerunt facere
iudicium
- perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum
opus eius
- melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere
litigiosa et in domo communi
- anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo
- multato pestilente sapientior erit parvulus et si
sectetur sapientem sumet scientiam
- excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios in
malum
- qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse
clamabit et non exaudietur
- munus absconditum extinguet iras et donum in sinu
indignationem maximam
- gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus
iniquitatem
- vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum
commorabitur
- qui diligit epulas in egestate erit qui amat vinum et
pinguia non ditabitur
- pro iusto datur impius et pro rectis iniquus
- melius est habitare in terra deserta quam cum muliere
rixosa et iracunda
- thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et
inprudens homo dissipabit illud
- qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam
et iustitiam et gloriam
- civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur
fiduciae eius
- qui custodit os suum et linguam suam custodit ab
angustiis animam suam
- superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira
operatur superbiam
- desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus
eius operari
- tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est
tribuet et non cessabit
- hostiae impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelere
- testis mendax peribit vir oboediens loquitur victoriam
- vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem
rectus est corrigit viam suam
- non est sapientia non est prudentia non est consilium
contra Dominum
- equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem
tribuet
- melius est nomen bonum quam divitiae multae super
argentum et aurum gratia bona
- dives et pauper obviaverunt sibi utriusque operator est
Dominus
- callidus vidit malum et abscondit se innocens pertransiit
et adflictus est damno
- finis modestiae timor Domini divitiae et gloria et vita
- arma et gladii in via perversi custos animae suae longe
recedit ab eis
- proverbium est adulescens iuxta viam suam etiam cum
senuerit non recedet ab ea
- dives pauperibus imperat et qui accipit mutuum servus est
fenerantis
- qui seminat iniquitatem metet mala et virga irae suae
consummabitur
- qui pronus est ad misericordiam benedicetur de panibus
enim suis dedit pauperi
- eice derisorem et exibit cum eo iurgium cessabuntque
causae et contumeliae
- qui diligit cordis munditiam propter gratiam labiorum
suorum habebit amicum regem
- oculi Domini custodiunt scientiam et subplantantur verba
iniqui
- dicit piger leo foris in medio platearum occidendus sum
- fovea profunda os alienae cui iratus est Dominus incidet
in eam
- stultitia conligata est in corde pueri et virga
disciplinae fugabit eam
- qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas dabit
ipse ditiori et egebit
- inclina aurem tuam et audi verba sapientium adpone autem
cor ad doctrinam meam
- quae pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo
et redundabit in labiis tuis
- ut sit in Domino fiducia tua unde et ostendi eam tibi
hodie
- ecce descripsi eam tibi tripliciter in cogitationibus et
scientia
- ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis
respondere ex his illi qui misit te
- non facias violentiam pauperi quia pauper est neque
conteras egenum in porta
- quia Dominus iudicabit causam eius et configet eos qui
confixerint animam eius
- noli esse amicus homini iracundo neque ambules cum viro
furioso
- ne forte discas semitas eius et sumas scandalum animae
tuae
- noli esse cum his qui defigunt manus suas et qui vades
se offerunt pro debitis
- si enim non habes unde restituas quid causae est ut
tollat operimentum de cubili tuo
- ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt
patres tui
- vidisti virum velocem in opere suo coram regibus stabit
nec erit ante ignobiles
- quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende
quae posita sunt ante faciem tuam
- et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in
potestate animam tuam
- ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii
- noli laborare ut diteris sed prudentiae tuae pone modum
- ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia
facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum
- ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius
- quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat
quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum
- cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones
tuos
- in auribus insipientium ne loquaris quia despicient
doctrinam eloquii tui
- ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne
introeas
- propinquus enim eorum Fortis est et ipse iudicabit
contra te causam illorum
- ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad verba
scientiae
- noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris
eum virga non morietur
- tu virga percuties eum et animam eius de inferno
liberabis
- fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor
meum
- et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia
tua
- non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini
esto tota die
- quia habebis spem in novissimo et praestolatio tua non
auferetur
- audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum
tuum
- noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus
eorum qui carnes ad vescendum conferunt
- quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et
vestietur pannis dormitatio
- audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum
senuerit mater tua
- veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et
intellegentiam
- exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit
laetabitur in eo
- gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quae genuit
te
- praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas
custodiant
- fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus
aliena
- insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit
interficit
- cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine
causa vulnera cui suffusio oculorum
- nonne his qui morantur in vino et student calicibus
epotandis
- ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in
vitro color eius ingreditur blande
- sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus
venena diffundet
- oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur
perversa
- et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus
gubernator amisso clavo
- et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et
ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam
- ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis
- quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum
loquuntur
- sapientia aedificabitur domus et prudentia roborabitur
- in doctrina replebuntur cellaria universa substantia
pretiosa et pulcherrima
- vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et
validus
- quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi
multa consilia sunt
- excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum
- qui cogitat malefacere stultus vocabitur
- cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum
detractor
- si desperaveris lassus in die angustiae inminuetur
fortitudo tua
- erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad
interitum liberare ne cesses
- si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis
ipse intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta
opera sua
- comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum
gutturi tuo
- sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum
inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit
- ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque
vastes requiem eius
- septies enim cadet iustus et resurget impii autem
corruent in malum
- cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius
ne exultet cor tuum
- ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab
eo iram suam
- ne contendas cum pessimis nec aemuleris impios
- quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna
impiorum extinguetur
- time Dominum fili mi et regem et cum detractoribus non
commiscearis
- quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam
utriusque quis novit
- haec quoque sapientibus cognoscere personam in iudicio
non est bonum
- qui dicit impio iustus es maledicent ei populi et
detestabuntur eum tribus
- qui arguunt laudabuntur et super ipsos veniet benedictio
- labia deosculabitur qui recta verba respondet
- praepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum
ut postea aedifices domum tuam
- ne sis testis frustra contra proximum tuum nec lactes
quemquam labiis tuis
- ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei reddam
unicuique secundum opus suum
- per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri
stulti
- et ecce totum repleverant urticae operuerant superficiem
eius spinae et maceria lapidum destructa erat
- quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici
disciplinam
- parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus
conseres ut quiescas
- et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi
vir armatus
- haec quoque parabolae Salomonis quas transtulerunt viri
Ezechiae regis Iuda
- gloria Dei celare verbum et gloria regum investigare
sermonem
- caelum sursum et terra deorsum et cor regum inscrutabile
- aufer robiginem de argento et egredietur vas purissimum
- aufer impietatem de vultu regis et firmabitur iustitia
thronus eius
- ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne
steteris
- melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut
humilieris coram principe
- quae viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito ne
postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum
- causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non
reveles
- ne forte insultet tibi cum audierit et exprobrare non
cesset
- mala aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in
tempore suo
- inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem
et aurem oboedientem
- sicut frigus nivis in die messis ita legatus fidelis ei
qui misit eum animam illius requiescere facit
- nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus
et promissa non conplens
- patientia lenietur princeps et lingua mollis confringet
duritiam
- mel invenisti comede quod sufficit tibi ne forte
saturatus evomas illud
- subtrahe pedem tuum de domo proximi tui nequando
satiatus oderit te
- iaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur
contra proximum suum testimonium falsum
- dens putridus et pes lapsus qui sperat super infideli in
die angustiae
- et amittit pallium in die frigoris acetum in nitro et
qui cantat carmina cordi pessimo
- si esurierit inimicus tuus ciba illum et si sitierit da
ei aquam bibere
- prunam enim congregabis super caput eius et Dominus
reddet tibi
- ventus aquilo dissipat pluvias et facies tristis linguam
detrahentem
- melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere
litigiosa et in domo communi
- aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra
longinqua
- fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram
impio
- sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui
scrutator est maiestatis opprimitur gloria
- sicut urbs patens et absque murorum ambitu ita vir qui
non potest in loquendo cohibere spiritum suum
- quomodo nix aestate et pluvia in messe sic indecens est
stulto gloria
- sicut avis ad alia transvolans et passer quolibet vadens
sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet
- flagellum equo et camus asino et virga dorso inprudentium
- ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam ne efficiaris
ei similis
- responde stulto iuxta stultitiam suam ne sibi sapiens
esse videatur
- claudus pedibus et iniquitatem bibens qui mittit verba
per nuntium stultum
- quomodo pulchras frustra habet claudus tibias sic
indecens est in ore stultorum parabola
- sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii ita qui
tribuit insipienti honorem
- quomodo si spina nascatur in manu temulenti sic parabola
in ore stultorum
- iudicium determinat causas et qui inponit stulto
silentium iras mitigat
- sicut canis qui revertitur ad vomitum suum sic inprudens
qui iterat stultitiam suam
- vidisti hominem sapientem sibi videri magis illo spem
habebit stultus
- dicit piger leaena in via leo in itineribus
- sicut ostium vertitur in cardine suo ita piger in
lectulo suo
- abscondit piger manus sub ascellas suas et laborat si ad
os suum eas converterit
- sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus
sententias
- sicut qui adprehendit auribus canem sic qui transit et
inpatiens commiscetur rixae alterius
- sicut noxius est qui mittit lanceas et sagittas et
mortem
- sic vir qui fraudulenter nocet amico suo et cum fuerit
deprehensus dicit ludens feci
- cum defecerint ligna extinguetur ignis et susurrone
subtracto iurgia conquiescunt
- sicut carbones ad prunam et ligna ad ignem sic homo
iracundus suscitat rixas
- verba susurronis quasi simplicia et ipsa perveniunt ad
intima ventris
- quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile sic
labia tumentia cum pessimo corde sociata
- labiis suis intellegitur inimicus cum in corde
tractaverit dolos
- quando submiserit vocem suam ne credideris ei quoniam
septem nequitiae sunt in corde illius
- qui operit odium fraudulenter revelabitur malitia eius
in concilio
- qui fodit foveam incidet in eam et qui volvit lapidem
revertetur ad eum
- lingua fallax non amat veritatem et os lubricum operatur
ruinas
- ne glorieris in crastinum ignorans quid superventura
pariat dies
- laudet te alienus et non os tuum extraneus et non labia
tua
- grave est saxum et onerosa harena sed ira stulti utroque
gravior
- ira non habet misericordiam nec erumpens furor et impetum
concitati ferre quis poterit
- melior est manifesta correptio quam amor absconditus
- meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis
oscula
- anima saturata calcabit favum anima esuriens et amarum
pro dulce sumet
- sicut avis transmigrans de nido suo sic vir qui relinquit
locum suum
- unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici
consiliis anima dulcoratur
- amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum
fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuae melior est vicinus iuxta
quam frater procul
- stude sapientiae fili mi et laetifica cor meum ut possim
exprobranti respondere sermonem
- astutus videns malum absconditus est parvuli transeuntes
sustinuere dispendia
- tolle vestimentum eius qui spopondit pro extraneo et pro
alienis auferto pignus
- qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte
consurgens maledicenti similis erit
- tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier
conparantur
- qui retinet eam quasi qui ventum teneat et oleum
dexterae suae vocabit
- ferrum ferro acuitur et homo exacuit faciem amici sui
- qui servat ficum comedet fructus eius et qui custos est
domini sui glorificabitur
- quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium sic
corda hominum manifesta sunt prudentibus
- infernus et perditio non replentur similiter et oculi
hominum insatiabiles
- quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace
aurum sic probatur homo ore laudantis
- si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente
desuper pilo non auferetur ab eo stultitia eius
- diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges
considera
- non enim habebis iugiter potestatem sed corona tribuetur
in generatione generationum
- aperta sunt prata et apparuerunt herbae virentes et
collecta sunt faena de montibus
- agni ad vestimentum tuum et hedi agri pretium
- sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos in necessaria
domus tuae et ad victum ancillis tuis
- fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo
confidens absque terrore erit
- propter peccata terrae multi principes eius et propter
hominis sapientiam et horum scientiam quae dicuntur vita ducis longior erit
- vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in
quo paratur fames
- qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt
succenduntur contra eum
- viri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt
Dominum animadvertunt omnia
- melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives
pravis itineribus
- qui custodit legem filius sapiens est qui pascit
comesatores confundit patrem suum
- qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in
pauperes congregat eas
- qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio eius erit
execrabilis
- qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet
et simplices possidebunt bona
- sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens
scrutabitur eum
- in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis
ruinae hominum
- qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus
fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur
- beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est
durae corruet in malum
- leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super
populum pauperem
- dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui
autem odit avaritiam longi fient dies eius
- hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad
lacum fugerit nemo sustentet
- qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis
ingreditur viis concidet semel
- qui operatur terram suam saturabitur panibus qui
sectatur otium replebitur egestate
- vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari
non erit innocens
- qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et
pro buccella panis deserit veritatem
- vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod
egestas superveniat ei
- qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum
magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit
- qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc
non est peccatum particeps homicidae est
- qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui sperat in
Domino saginabitur
- qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur
sapienter iste salvabitur
- qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem
sustinebit penuriam
- cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi
perierint multiplicabuntur iusti
- viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus
superveniet interitus et eum sanitas non sequitur
- in multiplicatione iustorum laetabitur vulgus cum impii
sumpserint principatum gemet populus
- vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum qui autem
nutrit scorta perdet substantiam
- rex iustus erigit terram vir avarus destruet eam
- homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo
rete expandit gressibus eius
- peccantem virum iniquum involvet laqueus et iustus
laudabit atque gaudebit
- novit iustus causam pauperum impius ignorat scientiam
- homines pestilentes dissipant civitatem sapientes
avertunt furorem
- vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive
rideat non inveniet requiem
- viri sanguinum oderunt simplicem iusti quaerunt animam
eius
- totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et
reservat in posterum
- princeps qui libenter audit verba mendacii omnes
ministros habebit impios
- pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque
inluminator est Dominus
- rex qui iudicat in veritate pauperes thronus eius in
aeternum firmabitur
- virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui
dimittitur voluntati suae confundet matrem suam
- in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et
iusti ruinas eorum videbunt
- erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias
animae tuae
- cum prophetia defecerit dissipabitur populus qui
custodit legem beatus est
- servus verbis non potest erudiri quia quod dicis
intellegit et respondere contemnit
- vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis
speranda est quam illius correptio
- qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea illum
sentiet contumacem
- vir iracundus provocat rixas et qui ad indignandum
facilis est erit ad peccata proclivior
- superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet
gloria
- qui cum fure partitur odit animam suam adiurantem audit
et non indicat
- qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino
sublevabitur
- multi requirunt faciem principis et a Domino iudicium
egreditur singulorum
- abominantur iusti virum impium et abominantur impii eos
qui in recta sunt via
- verba Congregantis filii Vomentis visio quam locutus est
vir cum quo est Deus et qui Deo secum morante confortatus ait
- stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est
mecum
- non didici sapientiam et non novi sanctorum scientiam
- quis ascendit in caelum atque descendit quis continuit
spiritum manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento quis
suscitavit omnes terminos terrae quod nomen eius et quod nomen filii eius si
nosti
- omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se
- ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque
mendax
- duo rogavi te ne deneges mihi antequam moriar
- vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem
et divitias ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessaria
- ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est
Dominus et egestate conpulsus furer et peierem nomen Dei mei
- ne accuses servum ad dominum suum ne forte maledicat
tibi et corruas
- generatio quae patri suo maledicit et quae non benedicit
matri suae
- generatio quae sibi munda videtur et tamen non est lota
a sordibus suis
- generatio cuius excelsi sunt oculi et palpebrae eius in
alta subrectae
- generatio quae pro dentibus gladios habet et commandit
molaribus suis ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus
- sanguisugae duae sunt filiae dicentes adfer adfer tria
sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit
- infernus et os vulvae et terra quae non satiatur aqua
ignis vero numquam dicit sufficit
- oculum qui subsannat patrem et qui despicit partum
matris suae effodiant corvi de torrentibus et comedant illum filii aquilae
- tria sunt difficilia mihi et quartum penitus ignoro
- viam aquilae in caelo viam colubri super petram viam
navis in medio mari et viam viri in adulescentula
- talis est via mulieris adulterae quae comedit et tergens
os suum dicit non sum operata malum
- per tria movetur terra et quartum non potest sustinere
- per servum cum regnaverit per stultum cum saturatus
fuerit cibo
- per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit adsumpta
et per ancillam cum heres fuerit dominae suae
- quattuor sunt minima terrae et ipsa sunt sapientiora
sapientibus
- formicae populus infirmus quae praeparant in messe cibum
sibi
- lepusculus plebs invalida quae conlocat in petra cubile
suum
- regem lucusta non habet et egreditur universa per turmas
- stilio manibus nititur et moratur in aedibus regis
- tria sunt quae bene gradiuntur et quartum quod incedit
feliciter
- leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum
- gallus succinctus lumbos et aries nec est rex qui
resistat ei
- et qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime
si enim intellexisset ori inposuisset manum
- qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac
exprimit butyrum et qui vehementer emungitur elicit sanguinem et qui
provocat iras producit discordias
- verba Lamuhel regis visio qua erudivit eum mater sua
- quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte
votorum meorum
- ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas ad
delendos reges
- noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia
nullum secretum est ubi regnat ebrietas
- ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum et mutet causam
filiorum pauperis
- date siceram maerentibus et vinum his qui amaro sunt
animo
- bibant ut obliviscantur egestatis suae et doloris non
recordentur amplius
- aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui
pertranseunt
- aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et
pauperem
- aleph mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis
finibus pretium eius
- beth confidit in ea cor viri sui et spoliis non
indigebit
- gimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae
suae
- deleth quaesivit lanam et linum et operata est consilio
manuum suarum
- he facta est quasi navis institoris de longe portat
panem suum
- vav et de nocte surrexit deditque praedam domesticis
suis et cibaria ancillis suis
- zai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum
suarum plantavit vineam
- heth accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit
brachium suum
- teth gustavit quia bona est negotiatio eius non
extinguetur in nocte lucerna illius
- ioth manum suam misit ad fortia et digiti eius
adprehenderunt fusum
- caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad
pauperem
- lameth non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes
enim domestici eius vestiti duplicibus
- mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura
indumentum eius
- nun nobilis in portis vir eius quando sederit cum
senatoribus terrae
- samech sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit
Chananeo
- ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die
novissimo
- phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in
lingua eius
- sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non
comedet
- coph surrexerunt filii eius et beatissimam
praedicaverunt vir eius et laudavit eam
- res multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa
es universas
- sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens
Dominum ipsa laudabitur
- thau date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in
portis opera eius
Next: Ecclesiastes
Prev: Psalms Up