dixitque iterum Deus ad Mosen haec dices filiis Israhel
Dominus Deus patrum vestrorum Deus Abraham Deus Isaac et Deus Iacob misit me
ad vos hoc nomen mihi est in aeternum et hoc memoriale meum in generationem et
generatione
dixit quoque Dominus ad Mosen dic ad Aaron tolle virgam
tuam et extende manum tuam super aquas Aegypti et super fluvios eorum et rivos
ac paludes et omnes lacus aquarum ut vertantur in sanguinem et sit cruor in
omni terra Aegypti tam in ligneis vasis quam in saxeis
operueruntque universam superficiem terrae vastantes
omnia devorata est igitur herba terrae et quicquid pomorum in arboribus
fuit quae grando dimiserat nihilque omnino virens relictum est in lignis et in
herbis terrae in cuncta Aegypto
coxeruntque farinam quam dudum conspersam de Aegypto
tulerant et fecerunt subcinericios panes azymos neque enim poterant fermentari
cogentibus exire Aegyptiis et nullam facere sinentibus moram nec pulmenti
quicquam occurrerant praeparare
quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire
coloniam et facere phase Domini circumcidetur prius omne masculinum eius et
tunc rite celebrabit eritque sicut indigena terrae si quis autem circumcisus
non fuerit non vescetur ex eo
nam cum induratus esset Pharao et nollet nos dimittere
occidit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito hominis usque
ad primogenitum iumentorum idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam
masculini sexus et omnia primogenita filiorum meorum redimo
dicens si audieris vocem Domini Dei tui et quod rectum
est coram eo feceris et oboedieris mandatis eius custodierisque omnia
praecepta illius cunctum languorem quem posui in Aegypto non inducam super te
ego enim Dominus sanator tuus
dixeruntque ad eos filii Israhel utinam mortui essemus
per manum Domini in terra Aegypti quando sedebamus super ollas carnium et
comedebamus panes in saturitate cur eduxistis nos in desertum istud ut
occideretis omnem multitudinem fame
et ait Moses dabit Dominus vobis vespere carnes edere et
mane panes in saturitate eo quod audierit murmurationes vestras quibus
murmurati estis contra eum nos enim quid sumus nec contra nos est murmur
vestrum sed contra Dominum
manus autem Mosi erant graves sumentes igitur lapidem
posuerunt subter eum in quo sedit Aaron autem et Hur sustentabant manus eius
ex utraque parte et factum est ut manus ipsius non lassarentur usque ad
occasum solis
tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos
spherulaque simul et lilium et tres similiter scyphi instar nucis in calamo
altero spherulaque et lilium hoc erit opus sex calamorum qui producendi sunt
de hastili
et utentur eis Aaron et filii eius quando ingredientur
tabernaculum testimonii vel quando adpropinquant ad altare ut ministrent in
sanctuario ne iniquitatis rei moriantur legitimum sempiternum erit Aaron et
semini eius post eum
tres scyphi in nucis modum per calamos singulos
spherulaeque simul et lilia et tres scyphi instar nucis in calamo altero
spherulaeque simul et lilia aequum erat opus sex calamorum qui procedebant de
stipite candelabri
et in introitu eius opere plumario fecit tentorium ex
hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta quod habebat viginti cubitos in
longitudine altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram quam cuncta
atrii habebant tentoria